CANISTRUM

CANISTRUM
CANISTRUM
ex Graeco κάναςτρον, ut calamistrum, ex καλάμαςτρον; illud autem ex voce κανοῦν, quam suam quoque Latinos fecisse, supra diximus, in voce Cana. Vide quoque in Canephoros. Apud Epiphanium, Indic. ad Hormisdam Pontif. Roman. vas Ecclesiafticum est, in quo distribuebantur eulogiae seu panes benedicti. Eâdem voce Scriptores Ecclesiastici discos significant, quibus lampades sultinentur. Anastasius Biblioth. in Hadriano I. Ante ianuas vero argenteas fecit canistros argenteos 12. pens. lib. 36. In Leone III. p. 121. Canistra 2. pensant. lib. 3. p. 136. 145. Canistrum ex arpento purissimo inibi fecit cum catenulis suis pens. lib. 15. Ibidem, facit pharum maiorem in modum retis cum canistris 20. pendentem sub trabem maiorem, etc. apud Car. du Fresine Glossar. Apud Graecos olim, τὸκανοῦν, i. e. Canistrum, in quo sacra hordea crant, ἔυπλουτον dictum legimus, apud Hesychium, εὐπλουτον κανοῦν, εὖ ἔχον πλοῦτον. Ipsa enim hordea, utpote terrae fructum, πλοῦτον vocabant: διὰ τὰς, ut idem addit, ἐπ᾿ αὐτῷ οὐλὰς πλοῦτον γὰρ ἔλεγον τὴν ἐκ τῶ κριθῶν καὶ τῶ πυρῶν πρειουσίαν. Et proprie πλοῦτος, ἡ ἐυκαρπία seminum in terra absconditorum felix ubertas est. Unde πλουτοδόται dicti Dii, qui τὴν εὐκαρπίαν promoverent et terrae quôcumque modô praeessent: saltem in sacris vox non aliter accepta. Sic in Lenaeis, ubi ὁ Δα?δοῦχος clamabat, Καλεῖτε Θεὸν; id qui audiebant, respondebant Σεμελήἰ Ι῎ακχεπλουτοδότα. Heinsius Not. ad Hesiodum p. 273. Erant autem istiusmodi Canistra et cistae, in quibus condebautur sacrificio neceslaria, sertis redimitae ac coronatae, uti discimus ex Euripide Ion. Actu 5. et dicemus infra, in voce Cista. Unde et Tibullus sacra facturus se simul, et canistra myrtô coronat, l. 1. El. 10. v. 27.
Hunc pura cum veste sequar, myrtoque canistra
Vincta geram, myrtô vinctus et ipse caput.
Ovid. quoque Met. l. 2. v. 711. canit,
Illâ forte die castae de more puellae,
Vertice supposito festas in Palladis arces
Pura ceronatis portabant sacra canistris.
Virgines namque huic ministerio destinatae erant, hinc Κανηφόροι dictae, vide supra in voce Canephorus. Apud Athenienses Sponsa quoque a Parentibus in templum Minervae παρθένου deducta, inter alia offerebat canistrum variis elegantiis refertum, quod Κανηφόρια itidem dictum. Vide infra Nuptiae, et plura hanc in rem, apud Car. Paschalium, Coronar. l. 4. c. 19. nec non infra, ubi de canistris, e quibus in triclinio panis depromptus, voce Panis: de Monachis veter. qui in Canistris conficiendis multum occupabantur, ac de Vi mine.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Canistrum — montanum, Blütenstand Systematik Monokotyledonen Commeliniden …   Deutsch Wikipedia

  • Canistrum —   Canistrum …   Wikipedia Español

  • Canistrum — Canistrum …   Wikipédia en Français

  • Canistrum — Taxobox name = Canistrum image width = 250px image caption = Canistrum regnum = Plantae divisio = Magnoliophyta classis = Liliopsida ordo = Poales familia = Bromeliaceae subfamilia = Bromelioideae genus = Canistrum genus authority = E.Morren… …   Wikipedia

  • AEGYPTIUM Canistrum — Aegyptius sunis, in mulieris suspectae iudicio adhibita. Vide Zelotypia …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Trésor de Cherves — Le trésor de Cherves est constitué de l ensemble des objets liturgiques découverts à Cherves Richemont (Charente), paroisse prospère du XIIIe siècle. Canistrum Sommaire …   Wikipédia en Français

  • Tresor de Cherves — Trésor de Cherves Le Trésor de Cherves est constitué de l ensemble des objets liturgiques d une paroisse prospère du XIIIe siècle. canistrum Sommaire …   Wikipédia en Français

  • Trésor de cherves — Le Trésor de Cherves est constitué de l ensemble des objets liturgiques d une paroisse prospère du XIIIe siècle. canistrum Sommaire …   Wikipédia en Français

  • Bromeliaceae — Broméliacées …   Wikipédia en Français

  • Kanister — Ka|nis|ter [ka nɪstɐ], der; s, : tragbarer viereckiger Behälter für Flüssigkeiten: den Kanister füllen; drei Kanister Benzin. Syn.: ↑ Behältnis, ↑ Gefäß. Zus.: Benzinkanister, Blechkanister, Ölkanister, Wasserkanister. * * * Ka|nịs|ter 〈m. 3〉… …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”